- TOXANDRI
- TOXANDRIpopuli Belgii, quorum regio Toxandria Marcellino, cum Toxandro oppid. cognomine in Brabantia. Cluverio incolebant eas Insulas, quae nunc Zelandiam efficiunt, inter ostia Mosae et Scaldis. Vide Zelandia. Baudrand. Horum omnium primus meminit Plinius secundus, l. 4. c. 17. Valesio Toxandria ad tertium lapidem, ab oppid. Tungrorup Traiecto incipiens, ad Mosae Vahalisque confluentes expandebatur, regio magna ex parte vastis paludibus invia, ac ob id ne finitimis quidem satis nota: huius incolas, cum ceteris tractus eius nationibus, a Frisiis citerioribus dividebat Mosa Vahali auctus, non procul ab Oceano Britannico, Toxandriae loci, meminit Amm. Marcellin. Hist. l. 17. qui hodie Tessenderloo, vicus est Comitatus Loslensis, in Leodicensi dioecesi, extremus, prope Diestam Brabantiae oppid. Plerosque Toxandrorum baptizavit Landebertus, Episcopus Traiectensis, et apud eos Ecclesias condidit ac Presbyteros ordinavit. Regionem hanc longam leuc. 24. latam 17. ante 400. annos novô nomine Cmapiniam, vulgo Kempen appellari coepisse, scribit Gothefridus Wendelinus in Legg. Salicis illustratis. Bifariam autem dividitur, alia est enim Campinia vel potius Campania Brabantina, alia Leodicensis, utraque communi nomine Kempen-land, in quarum priore Bredam, utrâque Andoverpum, Boscum Ducis, Bergas collocant auctores. Veteres tabulae in pagoToxandrio fluv. Duthmalam Dommele ponunt, qui per Boxtellam et Silvam Ducis in Mosam influit: et Pieplo villam Poppel, inter Herentaliam et Silvam Ducis; Item villam Alfen, in dioecesi Antverpiana, villam quoque seu vicum quoque Diessen in paroecia Silvaducensi, Hilvaribecae proximum, alluit. Hic ergo veteres Toxandrorum sedes, Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.